[Rubrica]
Haec sunt quaedam scripta per tres socios beati Francisci, de vita et conversatione eius in habitu saeculari, de mirabili et perfecta conversione ipsius, et de perfectione originis et fundamenti ordinis in ipso et in primis fratribus.
[Epistola]
1
1 Reverendo in Christo patri, fratri Crescentio, Dei gratia generali ministro, frater Leo, frater Rufinus et frater Angelus, olim socii licet indigni beatissimi patris Francisci, reverentiam in Domino debitam et devotam.
2 Cum de mandato proximi praeteriti capituli generalis et vestro, teneantur fratres signa et prodigia beatissimi patris Francisci, quae scire vel reperire possunt, vestrae paternitati dirigere,
3 visum est nobis qui secum licet indigni fuimus diutius conversati, pauca de multis gestis ipsius quae per nos vidimus (cfr. Luc 1,2.3) vel per alios sanctos fratres scire potuimus,
4 et specialiter per fratrem Philippum visitatorem pauperum dominarum, fratrem Illuminatum de Arce, fratrem Masseum de Marignano, et fratrem Iohannem socium venerabilis patris fratris Egidii
5 qui plura de his habuit ab eodem sancto fratre Egidio, et sanctae memoriae fratre Bernardo primo socio beati Francisci, sanctitati vestrae veritate praevia intimare.
6 Non contenti narrare solum miracula, quae sanctitatem non faciunt sed ostendunt, sed etiam sanctae conversationis eius insignia
7 et pii beneplaciti voluntatem ostendere cupientes, ad laud~n et gloriam Summi Dei (cfr. Phip 1,11) et dicti patris sanctissimi, atque aedificationem volentium eius vestigia imitari.
8 Quae tamen per modum legendae non scribimus, cum dudum de vita sua et miraculis quae per eum Dominus operatus est sint confectae legendae,
9 sed velut de amoeno prato quosdam flores, arbitrio nostro, pulchriores excerpimus, continuatam historiam non sequentes,
10 sed multa seriose relinquentes quae in praedictis legendis sunt posita tam veridico quam luculento sermone.
11 Quibus haec pauca quae scribimus poteritis facere inseri, si vestra discretio viderit esse iustum.
12 Credimus enim quod si venerabilibus viris qui praefatas confecerunt legendas haec nota fuissent, ea minime praeterissent quin saltem pro parte ipsa suo decorassent eloquio et posteris ad memoriam reliquissent.
13 Semper integre valeat vestra sancta paternitas in Domino Iesu Christo, in quo nos filios vestros devotos, sanctitati vestrae recommendamus humiliter et devote.
14 Data in loco Grecii, tertio idus augusti anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo sexto.